Liber Leviticus*

Caput 27: Versus 25

Omnis aestimatio siclo sanctuarii pondera.Ut omnis definitio sanctis fiat ponderibus, id est de sacra Scriptura venientibus, exteriora enim pondera, ut philosophorum, vel haereticorum, quibus veritates et perfectiones hominum pensant, nec sancta, nec justa sunt.Siclus viginti.Id est decem mandata secundum litteram et secundum spiritum intellecta. Quicunque autem aut legem aut Evangelium renuit, non habet didrachma, nec ejus pondera sunt sancta.
(* Traductions européennes)